- GLAUCOPIS
- GLAUCOPIShabens oculos caesios. Quo nomine dicta est Pallas, quae Latinis caesia, idqueve ut nonnullis placet, quasi Caelia. Diod. Sic. autem scribit aerem nominatum esse Pallada, et ideo Glaucopin dici, quoniam aer glauci, h. e. viridis sit aspectus. Nam Iunio Philargyro glaucus, caruleus color est, i. e. subviridis albo mixtus et quasi clarus. Gr. γλαυκὸς, quod idem ac λευκὸς, φαιδρὸς, λαμπρὸς, albus, clarus, eximie splendens, a γλαύςςω, quod est λάμπω seu φαίνω splendeo. Felineorum oculorum proprius. Serv. Glauci autem sunt felineis oculis quodam splendore perfusis, in Georg. l. 3. v. 82. Cuiusinodi color, quia minus pulcher in oculis olim habitus est, laboratum Veteribus, ut caesios puercrum oculos arte et curâ redderent nigros, quod magis placuit. Poeta,Ὀυδὲ κόρας ξανθὰς παραπέμπομαι ἀλλὰ περιςςῶςΤοὺς μελανοφθἀλμους, αἰγλοφανεῖς τε φιλῶ.Ax glaucam beryllum iidem appellavêre, quae probatissima est, quamque viriditatem puri maris imitari Plin. l. 9. c. 16. dixit, unde βηρύλλου γλαυκὴ λίθος Dionysio, ubi de Indis et Assyria. Nune catti oculum vocant summoque in pretio etiamnum apud Indes habetur. Quibus vero glauci oculi, quales felium, plus nocte cernunt; quod de Tiberio Imp. legimus. Sic de Albanis Solin. c. 15. At Albani, in ora agentes, qui posteros se Iasonis eredi volunt, albaerine nascuntur --- glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam diu cernunt: ad quem locum vide salms. p. 190. et plura de colore hoc, p. 256. et 1150.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.